LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes ducenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant , anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. sed in mari beluae circa solstitia maxime visuntur. tune illic ruunt turbines, tune imbres, tune deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus volvunt tanta , ut alias thynnorum , multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam 5 hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit : aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit afflatum . huius loci quiete praecipue ad inmobilem magnitudinem beluae adolescunt. Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum , asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.

Provenance