LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.30.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi nauplium, animal saepiae simile, ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in usum gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id etenim constat — omine navigantium humana calamitas in causa est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable