Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.30.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida came non habet callum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable