LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.35.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus . atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. fertilissima est Taprobane et Stoidis, ut diximus in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiae. praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri.

Provenance