Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.35.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Origo atque genitura conchae sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimulant hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit , candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere ; eundem pallere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum. sitempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit. itaque et purgantur a peritis. miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque per-. dere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt pelagiae, altius mersac quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor. crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes videmus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable