Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.35.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, Si praeveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore poena, et aliis munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, in alto quoque comitantibus marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur. quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; rosa came omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones , decidere in ima. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable