LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.35.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Vsu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare . dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, ne apud barbaros quidem, inventores rei eius , aliud quam margaritae. et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari repertis , in Indico specularium lapidum squamas adsimulant, alias magnitudine praecellentes . summa laus coloris est exaluminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniore m orbem desinentes. hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si quidem , cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes . quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, set totis socculis addunt. neque enim gestare iam margaritas , nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable