Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.35.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant. at in Acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchae non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem laudatireperiuntur , enormes et feri colorisque marmorei. meliores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniae maritimis . Alexander polyhistor et Sudines senescere eos putant coloremque expirare. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable