LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.35.p7

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Firmum corpus esse manifestum est, quod nullo lapsu franguntur. non autem semper in media carne reperiuntur , sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi semunciae pauci singulis scripulis excessere. in Britannia parvos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex Britannicis margaritis factum voluerit intellegi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable