LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.36.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in praemio vitae suae calleant. concharum ad purpuras et conchylia — eadem enim est materia, sed distat temperamento — duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur — unde et causa nomini —, rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura vocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi latere introrsus tubulato , qua proseratur lingua. praeterea clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orbes totidem, quot 5 habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable