Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.45.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Vrticae noctu vaganturlocumque mutant . carnosae frondis iis natura , et came vescuntur. vis pruritu mordax est eademque, quae terrestris urticae. contrahit ergo se quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem suam spargit conplectensque devorat. alias marcenti similis et iactari se passa fluctu algae vice, contactos piscium attrituque petrae scalpentes pruritum invadit. eadem noctu pectines et echinos per ... quaerit . cum admoveri sibi manum sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem mittit , paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora ei in radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula reddi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable