Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.47.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. multis eadem natura quae frutici, ut holothuriis , pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur in mari, ut cauponarum etiam aestiva animalia, pernici molesta saltu aut quae capillus maxime celat, existant et circumglobata escae saepe extrahantur , quae causa somnum piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam vero ipsis innascuntur , quo in numero chalcis accipitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable