Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.51.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Torpedo octogenos fetus habens invenitur eaque intra se parit, ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae cartilagin ea appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable