Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.62.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula . mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger; rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudae sic amputentur . at e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa quorum diximus societatem , ballaena et musculus, quando praegravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable