LOGOI

Passage

Pliny the Younger, Letters 10.10.1

lat pliny younger phi001 perseus lat1

Exprimere, domine, verbis non possum, quanto me gaudio affecerint epistulae tuae, ex quibus cognovi te Arpocrati, iatraliptae meo, et Alexandrinam civitatem tribuisse, quamvis secundum institutionem principum non temere eam dare proposuisses. Esse autem Arpocran νομοῦμεμφίτου indico tibi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable