Passage
Pliny the Younger, Letters 8.6.12
lat pliny younger phi001 perseus lat1
imaginare Caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem - imperat enim libertus patrono, quem in senatu rogat -; imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obsequeretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare. Ita ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aerario ferret, verecundia ipsius obsequio senatus opus fuit in hoc praecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable