LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Africo 24

lat pseudo caesar 426 phi001 perseus lat1

Scipio interim cum eis copiis quas paulo ante demonstravimus Uticae grandi praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi paucos dies commoratus noctu itinere facto eum Labieni et Petrei copiis coniungit, atque unis castris factis III milia passuum longe considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi aut aquandi gratia extra vallum progressi essent excipere: ita omnis adversarios intra munitiones continere. Qua re Caesariani gravi annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus supportatus erat neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant; neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoquo versus tenebant pabulique inopia premebantur. Qua necessitate coacti veterani milites equitesque, qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci eluta et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable