LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 13

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Postero die Pompeius ex castris suis bracchium coepit ad flumen Salsum ducere; et eum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt deiecti et occisi tres. Eo die A. Valgius, senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit. Speculator de legione II. Pompeiana captus a militibus et interfectus est; idemque temporis glans missa est inscripta: quo die ad oppidum capiendum accederem, se scutum esse positurum. Qua spe non nulli, dum sine periculo murum ascendere et oppido potiti posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta. . . . Quo facto ab oppidanis, ae si suarum partium essent, conservati . . . missos facere loricatos, qui praesidi causa praepositi oppido a Pompeio essent, orabant. Quibus respondit Caesar se condiciones dare, non accipere consuevisse. Qui eum in oppidum revertissent, relatu responso clamore sublato omni genere telorum emisso pugnare pro muro toto coeperunt propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent non dubitarunt quin eruptionem eo die essent facturi. Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque ballista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant quinque deiecti sunt et puer, qui ballistam solitus erat observare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable