LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 16

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Huius dici extremo tempore a Pompeianis clam nostros tabellarius est missus, ut ea nocte turris aggeremque incenderent et tertia vigilia eruptionem facerent. Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem noctis consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta, eratis ad fossas complendas et harpagones ad casas, quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas. praeterea argentum, vestimenta, ut, dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent: nam quod existimabat eos posse conatum efficere, nocte tota ultra ibat flumen Salsum in acie. Quod factum licet nec opinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt, qui postero die sunt interfecti. Eodemque tempore transfuga nuntiavit ex oppido Iunium, qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse; nam eos nihil meruisse quare tali poena adficerentur qui eos ad aras et focos suos recepissent, eosque hospitium scelere contaminasse; multa praeterea dixisse: qua oratione deterritos amplius iugulationem non fecisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable