Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 18
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Remissis legatis, eum ad portam venissent, introiit Tib. Tullius ei cum introeuntem Catonem Antonius insecutus non esset, revertit ad portam et hominem apprehendit. Quod Tiberius eum fieri animadvertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit. Ita refugerunt ad Caesarem. Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit et innotuit, quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perisse quemquam. Servus, cuius dominus in Caesaris castris fuisset—uxorem et filios in oppido reliquerat—dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit . . . et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar quae in oppido ad defendendum compararentur. Ita litteris acceptis, cum in oppidum revertisset qui mittere glandem inscriptam solebat. . . . Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugae nuntiarunt quam Pompeius contionem habuisset: quoniam oppido subsidio non posset venire, noctu ex adversariorum conspectu se deducerent ad mare versum unum respondisse ut potius ad dimicandum descenderent quam signum fugae ostenderent; eum qui ita locutus esset iugulatum. Eodem tempore tabellarii eius deprensi qui ad oppidum veniebant: quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et, qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere: id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum. Quod difficile erat factu, ut eam turrem sine periculo quis incenderet. Ita fune crura deligatus, cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuga nuntiavit Pompeium et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatio esse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable