LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 22

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Hoc praeterito tempore, qui in oppido Ategua Ursaonenses capti sunt legati profecti sunt cum nostris uti rem gestam Ursaonenses referrent, quid sperarent de Cn. Pompeio, cum viderent hospites iugulati, praeterea multa scelera ab eis fieri qui praesidi causa ab eis reciperentur. Qui cum ad oppidum venissent, nostri, qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeter quam qui eius civitatis fuissent. Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent, illi praesidio insecuti ex aversione legatos iugularunt. Duo reliqui ex eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt . . . et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui eum certum comperisset legatorum responsa ita esse gesta quem ad modum illi intulissent, ab oppidanis concursu facto eum qui legatos iugulasset lapidare et ei manus intentare coeperunt: illius opera se perisse. Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem proficisci: illi se satisfacturum. Potestate data eum inde esset profectus, praesidio comparato, eum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit.—Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona venire neque extra vallum licere exire nisi dis-cinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum metu conterritos compluris profugere in Baeturiam neque sibi ullam spem victoriae propositam habere et, si qui ex nostris transfugeret, in levem armaturam coici eumque non amplius XVII accipere.

Provenance