Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 26
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Caesar ob virtutem turmae Cassianae donavit milia ·X·III et praefecto torques aureos V et levi armaturae milia ·X·II. Hoc die A. Baebius et C. Flavius et A. Trebellius, equites Romani Astenses, argento prope tectis equis ad Caesarem transfugerunt; qui nuntiaverunt equites Romanos coniurasse omnis qui in castris Pompei essent ut transitionem facerent; servi indicio omnis in custodiam esse coniectos, e quibus occasione capta se transfugisse. Item hoc die litterae sunt deprensae, quas mittebat Ursaonem Cn. Pompeius: S. V. G. E. V. Etsi, prout nostra felicitas, ex sententia adversarios adhuc propulsos habemus, si aequo loco sui potestatem facerent, celerius quam vestra opinio fert bellum confecissem sed exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc fixi praesidiis bellum ducunt. Nam singulas civitates circumsederunt: inde sibi commeatus capiunt. Quare et civitates nostrarum partium conservabo et bellum primo quoque tempore confidam. Cohortes . . . animo habeo ad vos mittere. Profectu nostro commeatu privati necessario ad dimicandum descendent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable