Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 29
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura. Hinc dirigens proxima planities aequabatur. Cuius decursum antecedebat rivus, qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem: nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextram. Itaque Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin media planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent. Hoc erat in omnium conspectu. Huc accedebat ut locus illa planitie equitatum evocaret et diei solisque serenitate, ut mirificum et optandum tempus prope ab dis immortalibus illud tributum esset ad proelium committendum. Nostri laetari, non nulli etiam timere, quod in cum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut, quidquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur. Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos; qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, immo se ibi prope murum adversarii constituebant. Itaque nostri procedunt. Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali condicione contenderent ad victoriam; neque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut ab oppido discederent. Nostri pede presso propius rivum eum appropinquassent, adversarii patrocinari loco iniquo non desiliunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable