Passage
Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 31
lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1
Hic etsi virtute nostri antecedebat, adversarii loco superiore se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut prope nostri dividerent victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conteretur, in collatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere pugnae cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse; qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo Ioco hostis vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit a dextro. Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit ita uti eximia virtute proelium facere possent, locus in aciem ad subsidium veniendi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, imperitorum mentis timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis feruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuisset, nisi in eum locum confugisset ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et si quid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim equitum partim peditum; saucii ad D. Adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa et fasces praeterea hos habuit . . .