LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 36

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent. Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucri facere. Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant. Quod Caesar cum animadverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent ita consilio habito noctu patitur Lusitanos eruptionem facere: id quod consulto non existimabant fieri. Ita erumpendo navis, quae ad Baetim flumen fuissent, incendunt. Nostri dum incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur. Quo facto oppido reciperato Astam iter facere coepit; ex qua civitate legati ad deditionem venerunt. Mundenscs, qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsiderentur, bene multi deditionem faciunt et, cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese, ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent. Huc re cognita insequenti nocte vigilia tertia tessera data extra vallum omnes sunt concisi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable