LOGOI

Passage

Pseudo-Caesar, De Bello Hispaniensi 42

lat pseudo caesar 430 phi001 perseus lat1

Dum haec ad Mundam geruntur et Ursaonem, Caesar, ad Hispalim cum Gadibus se recepisset, insequenti die contione advocata commemorat: initio quaesturae suae eam provinciam ex omnibus provinciis peculiarem sibi constituisse et quae potuisset eo tempore beneficia largi tum esse insequente praetura ampliato honore vectigalia quae Metellus inposuisset a senatu petisse et ea pecunia provinciam liberasse simulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatum induetis simul publicis privat isque causis multorum inimicitiis susceptis defendisse suo item in consulatu absentem quae potuisset commoda provinciae tribuisse: eorum omnium commodorum et immemores et ingratos in se et in populum Romanum hoc bello et praeterito tempore cognosse. Vos iure gentium civiumque Romanorum institutis cognitis more barbarorum populi Romani magistratibus sacrosanctis manus semel et saepius attulistis et luce clara Cassium in medio foro nefarie interficere voluistis. Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae sint populi Romani in hac provincia haberi. Apud vos beneficia pro maleficiis, maleficia pro beneficiis habentur. Ita neque in otio concordiam neque in bello virtutem ullo tempore retinere potuistis. Privatus ex fuga Cn. Pompeius adulescens a vobis receptus fascis imperiumque sibi arripuit, multis interfectis civibus auxilia contra populum Romanum comparavit, agros provinciamque vestro impulsu depopulavit. In quo vos victores exstabatis? An me deleto non animum advertebatis habere legiones populum Romanum, quae non solum vobis obsistere sed etiam caelum diruere possent? Quarum laudibus et virtute . . .

Provenance