LOGOI

Passage

Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 1.5

lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1

Adiciunt quidem sibi homines causas nuptiarum de sollicitudine posteritatis et liberorum amarissima voluptate. Nobis otiosum est. Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi apud dominum, quod etiam apostolo votum fuit? Nimirum necessaria suboles servo dei. Satis enim de salute nostra securi sumus, ut liberis vacemus: quaerenda nobis onera sunt quae etiam a gentilium plerisque vitantur, quae legibus coguntur, quae parricidiis expugnantur, nobis demum plurimun importuna, quantum fidei periculosa. Cur enim dominus Vae praegnantibus et nutricantibus cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur in illa die expeditionis incommodum futura? Ea utique nuptiis imputantur. Istud autem ad viduas non pertinebit. Ad primam angeli tubam expeditae prosilient, quamcunque pressuram persecutionemque libere perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina nuptiarum. Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia nubitur, nihil ex istis necessitatibus competit dei servis, ut non satis habeam semel alicui earum succubuisse et uno matrimonio omnem concupiscentiam huiusmodi expiasse. Nubamus quotidie, et nubentes a die illo timoris deprehendamur ut Sodoma et Gomorrha. Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant, sed cum dicit, Nubebant et emebant, insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent, alterum per lasciviendi voluptatem, alterum per adquirendi cupiditatem. Et tamen illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes deum, ab iis nos nunc arceat? Tempus, inquit, in collecto est. Superest ut qui matrimonia habent tamquam non habentes agant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable