Passage
Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 1.6
lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1
Quod si hi qui habent obliterare debent quod habent, quanto magis non habentes prohibentur repetere quod non habent, ut cuius maritus de rebus abiit, exinde requiem sexui suo nubendi abstinentia iniungat, quam pleraeque gentilium feminarum memoriae carissimorum maritorum parentant. Cum quid difficile videtur, difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt, qui statim a lavacro carnem suam obsignant? quot item qui consensu pari inter se matrimonii debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate regni caelestis? Quodsi salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto? Credo enim difficilius salvum derelinqui quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum satis continentia sanctae feminae post viri excessum dei causa, cum gentiles satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotia perferant? Romae quidem quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes de virginitate censentur. Achaeae Iunoni apud Aegium oppidum virgo sortitur, et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt. Ceterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matrimonio allectas. Nam manentibus in vita viris non modo decedunt, sed et alias eis utique ridentibus loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina, quae pietatis etiam sanctae solatia excludit. Haec diabolus suis praecepit, et auditur. Provocat nimirum dei servos continentia suorum, quasi ex aequo. Continent etiam gehennae sacerdotes. Nam invenit quomodo homines etiam in bonis sectationibus perderet, et nihil apud eum refert alios luxuria, alios continentia occidere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable