Passage
Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 1.7
lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1
Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis, ad sustinendam novissime voluntatem dei. Super haec enim recogites, moneo, neminem non ex dei voluntate de saeculo educi, si ne folium quidem ex arbore sine dei voluntate delabitur. Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est. Igitur defuncto per dei voluntatem viro etiam matrimonium dei voluntate defungitur. Quid tu restaures cui finem deus posuit? Quid libertatem oblatam tibi iterata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, inquit, matrimonio, ne quaesieris solutionem: solutus es matrimonio, ne quaesieris obligationem. Nam etsi non delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit. Quare facultatem continentiae, quantum possumus, diligamus, quam primum obvenerit, inbibamus, ut quod in matrimonio non valuimus, in viduitate sectemur. Amplectenda occasio est quae adimit quod necessitas imperabat. Quantum detrahant fidei, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplina ecclesiae et praescriptio apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam adlegi in ordinem nisi univiram non concedat. Aram enim dei mundam proponi oportet. Tota illa ecclesiae candida de sanctitate describitur. Sacerdotium viduitatis et caelibatum est apud nationes. Pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, Pontificem Maximum, rursus nubere nefas est. Quantum deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat? non utique ut alicuius boni affinis, sed ut dei domini placita cum contumelia affectans. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable