LOGOI

Passage

Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 1.8

lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1

Nam de viduitatis honoribus apud deum uno dicto eius per prophetam expeditum est: Iuste facito viduae et pupillo, et venite nite disputemus, dicit dominus. Duo ista nomina, in quantum destituta auxilio humano, in tantum divinae misericordiae exposita, suscipit tueri pater omnium. Vide, quam ex aequo habetur qui viduae benefecerit, quanti est vidua ipsa, cuius assertor cum domino disputabit! Non tantum virginibus datum, opinor. Licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem dei, tamen vidua habet aliquid operosius, quia facile est non appetere quod nescias et aversari quod desideres nunquam. Gloriosior continentia quae ius suum sentit, quae quid viderit novit. Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum semper habuit, ista, quod bonum sibi invenit; in illa gratia, in ista virtus coronatur. Quaedam enim sunt divinae liberalitatis, quaedam nostrae operationis. Quae a domino indulgentur, sua gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio perpetrantur. Stude igitur ad virtutem continentiae, quae pudori procurat, sedulitati, quae vagas non facit, frugalitati, quae saeculum spernit. Convictus atque colloquia deo digna sectare, memor illius versiculi sanctificati per apostolum: Bonos corrumpunt mores congressus mali. Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica, per otium a severitate deducunt, per vinolentiam quidvis mali insinuant, per curiositatem aemulationem libidinis convehunt. Nulla huiusmodi feminarum de bono univiratus loqui novit. Deus enim illis, ut sit apostolus, venter est, ita et quae ventri propinqua. Haec tibi iam hinc commendo, conserva carissima, post apostolum quidem ex abundanti pertractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable