LOGOI

Passage

Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.1

lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1

Proxime tibi, dilectissima in domino conserva, quid feminae sanctae matrimonio quacumque sorte adempto sectandum sit, ut potui prosecutus sum. Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarundam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu ablata continentiae occasione non modo abiecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in domino potissimum nuberent. Itaque mihi confusus est animus, ne, qui nuper te ad univiratus et viduitatis perseverantiam hortatus sim, nunc mentione nuptiarum proclivium tibi labendi oblationem faciam. Quod si integre sapis, certe scis id servandum tibi esse quod sit utilius. Quod vero difficile est, et non sine necessitatibus, et hoc maximum propositum vitae, subresedi; nec mihi de isto quoque referendi ad te causae fuissent, nisi graviorem iam sollicitudinem comprehendissem. Nam quanto grandis est continentia carnis, quae viduitati ministrat, tanto, si non sustineatur, ignoscibile videri potest. Difficilium enim facilis est tunc venia. Quanto autem nubere in domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis. Eo accedit quod apostolus de viduis quidem et innuptis, ut ita permaneant, suadet, cum dicit, Cupio autem omnes meo exemplo perseverare: de nubendo vero in domino, cum adicit, Tantum in domino, iam non suadet, sed exerte iubet. Igitur in ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur; quia suasum impune quis neglegat quam iussum, quod illud de consilio veniat et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere videatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable