LOGOI

Passage

Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.2

lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1

Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de ecclesia tolleret ac gentili coniungeretur, idque ab aliis retro factum re- cordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura eius facti licentiam profert, Numquid, inquam, de illo capitulo sibi blandiuntur primae ad Corinthies, ubi scriptum est: Si quis fratrum infidelem habet uxorem, et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam: simfliter mulier fidelis infideli nupta, si consentaneum maritum experitur, ne dimiserit eum; sanctificatur enim infidelis vir a fideli uxore et infidelis uxor a fideli marito; ceterum immundi essent filii vestri? Hanc monitionem fors de fidelibus iunctis simpliciter intellegendo putent etiam infidelibus nubere licere. Qui ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat. Ceterum manifestum est scripturam istam eos fideles designare qui in matrimonio gentili inventia dei gratia fuerint, secundum verba ipsa. Si quis, inquit, fidelis uxorem habet infidelem. Non dicit, Uxorem ducit infidelem. Ostendit iam in matrimonio agentem mulieris infidelis mox gratia dei conversum perseverare cum uxore debere, scilicet propterea, ne qui fidem consecutus putaret sibi divertendum esse ab aliena iam et extranea quodammodo femina. Adeo et rationem subicit, in pace nos vocari ad dominum deum et posse infidelem a fideli per usum matrimonii lucrifieri. Ipsa etiam clausula hoc ita intellegendum esse confirmat, Ut quisque, ait, vocatur a domino, ita perseveret. Vocantur autem gentiles, opinor, non fideles. Quod si de fidelium tantum matrimonio pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere. Si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est; cui vult nubat, tantum in domino. Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari potuisset, spiritus cecinit: Ne quod ait, Cui velit nubat, male uteremur, adiecit, Tantum in domino, id est in nomine do- mini, quod est indubitate Christiano. Ille igitur spiritus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in domino praescribit, huic soli condicioni continentiae detrimenta concedit: Tantum, inquit, in domino. Adiecit pondus legi suae, Tantum. Quo sono et modo enuntiaveris dictum istud, onerosum est: et iubet et suadet, et praecipit et hortatur, et rogat et comminatur. Districta, expedita sententia est, et ipsa sui brevitate facunda. Sic solet divina vox, ut statim intellegas, statim observes. Quis enim non intellegere possit multa pericula et vulnera fidei in huiusmodi nuptiis, quas prohibet, apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae in carne gentili inquinamentum praecavisse? Hoc loco dicit aliquis, Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentili a domino allegitur et olim id est ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur, alter in eis perseverare iubeatur? cur, si a gentili inquinamur, non ille diiungitur, quemadmodum iste non obligatur? Respondebo, si spiritus dederit, ante omnia allegans dominum magis gratum habere matrimonium non contrabi quam omnino disiungi: denique divortium prohibet, nisi stupri causa, continentiam vero commendat. Habeat igitur ille perseverandi necessitatem, hic porro etiam non nubendi potestatem. Tunc si secundum scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehendentur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sancti- ficantur, sine dubio isti qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt in qua non sunt deprehensi. Dei autem gratia illud sanctificat quod invenit. Ita quod sanctificari non potuit, immundum est: quod immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable