Passage
Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.3
lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1
Haec si ita sunt, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos constat esse et arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris apostoli dicentis cum eiusmodi ne cibum quidem sumendum. Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud tribunal domini proferemus, et matrimonium rite contractum allegabimus quod vetuit ipse? Non adulterium est quod prohibitum est, non stuprum est. Extranei hominis admissio minus templum dei violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet. Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti, et quali pretio? sanguine dei. Laedentes igitur carnem istam eum laedimus de proximo. Quid sibi voluit ille qui dixit delictum quidem esse extranco nubere, sed minimum, cum alias seposita carnis iniuria ad dominum pertinentis omne delictum voluntarium in dominum grande est? Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur. Recenseamus nunc cetera pericula aut vulnera, ut dixi, fidei ab apostolo provisa, non carni tantum, verum etiam et ipsi spiritui molestissima. Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt mores confabulationes malae: quanto magis et convictus et individuus usus? Quaevis mulier fidelis deum observet necesse est. Et quomodo potest duobus dominis servire, domino et marito, adde gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit, formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa, non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis, tanquam sub oculis dei modeste et moderate transigantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable