LOGOI

Passage

Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.4

lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1

Sed viderit, qualiter viro officia pendat. Domino certe non potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum, procuratorem domini sui ad impedienda fidelium studia et officia, ut, si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas, si ieiunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exer- ceat, si procedendum erit, numquam magis familiae occupatio obveniat. Quis enim sinat coniugem suam visitandorum fratrum gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria circuire? Quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere suo adimi libenter feret? Quis denique sollemnibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? Quis ad convivium dominicum illud, quod infamant, sine sua suspicione dimittet? Quis in carcerem ad osculanda vincula martyris reptare patietur? Iam vero alicui fratrum ad osculum convenire? aquam sanctorum pedibus offerre? de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere? Si pereger frater adveniat, quod in aliena domo hospitium? si cui largiendum erit, horreum, proma praeclusa sunt.

Provenance