LOGOI

Passage

Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.7

lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1

Haec si illis quoque evenire possunt quae in matrimonio gentili fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a deo, et iubentur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud deum matrimonium huiusmodi, cur non et prospere cedat, ut pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur, habens iam ex parte divinae gratiae patrocinium? Nam et ad aliquam virtutem caelestem documentis dignationis alicuius vocatus ille de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus insidiet, minus speculetur. Sensit magnalia, vidit experimenta, scit meliorem factum; sic et ipse dei candidatus est timore. Ita facilius huiusmodi lucro fiunt in quos dei gratia consuetudinem fecit. Ceterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere. Quae domino non placent, utique dominum offendunt, utique a malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis petitoribus placet nomen Christianum. Ideo inveniuntur qui tales non exhorreant ut exterminent, ut abrapiant, ut a fide excludant. Habes causam, qua non dubites nullum huiusmodi matrimonium prospere decurri, dum a malo conciliatur, a domino vero damnatur.

Provenance