LOGOI

Passage

Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.8

lat pseudo tertullian stoa002 opp lat1

Ad. hoc quaeramus, an iure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. Nonne etiam penes nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant, officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt servituti vindicandos qui cum alienis servis post dominorum denuntiationem in consuetudine perseveraverunt? Severiores habebuntur terrenae disciplinae caelestibus praescriptis? ut gentiles quidem extraneis iunctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli servos sibi coniungant et in statu suo perseverent? Scilicet negabunt sibi a domino per apostolum eiusdem denuntiatum. Quam huius amentiae causam detineam, nisi fidei imbecillitatem pronam semper in concupiscentias saecularium gaudiorum? Quod quidem plurimum in lautioribus deprehensum est. Nam quanto dives aliqua est et matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent talibus ecclesiae. Difficile in domo dei dives, ac si quis est, difficile caelebs. Quid ergo faciant? Unde nisi a diabolo maritum petant idoneum exhibendae sellae et mulabus et cinerariis peregrinae proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse non praestet. Quaeso te, gentilium exempla proponas tibi. Pleraeque et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus sibi coniunguntur ad luxuriam inventis, aut ad licentiam sectis. Nonnullae se libertis et servis suis conferunt, omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum libertatis suae timeant. Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, Iocupletatiorem futuram in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna caelorum, divitium non sunt, plus dives in paupere inveniet. Maiore dote dotabitur de bonis eius qui in deo dives est. Sit illa ex aequo in terris, quae in caelis forsitan non erit. Dubitandum et inquirendum et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus cui deus censum suum credidit? Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii quod ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, pater rato habet? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et iure nubunt. Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis? Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in carne una. Ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur, simul ieiunia transigunt, alterutro docentes, alterutro exhortantes, alterutro sustinentes. In ecclesia dei pariter utrique, pariter in convivio dei, pariter in angustiis, in per- secutionibus, in refrigeriis. Neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est. Libere aeger visitatur, indigens sustentatur. Eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta benedictio. Sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant quis melius domino suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet. His pacem suam mittit. Ubi duo, ibi et ipse: ubi et ipse, ibi et malus non est. Haec sunt quae apostoli vox illa sub brevitate intellegenda nobis relinquit. Haec tibi suggere, si opus fuerit. His te ab exemplis quarundam reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere, non expedit.

Provenance