LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 1.1.5

lat quintilian phi001 perseus lat2

has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur. et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt. nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris vitia? non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable