Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.1.8
lat quintilian phi001 perseus lat2
de pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable