Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.10.8
lat quintilian phi001 perseus lat2
sed ego oratorem volo. non multum adiiciunt : sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. sed cur deficiat animus? natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable