Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.12.6
lat quintilian phi001 perseus lat2
aut dicant isti mihi, quae sit alia ratio discendi. grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable