Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.12.9
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt. id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia fere loquuntur; at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnat. magis scias, si quem iam robustum instituere litteris coeperis, non sine causa dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte optime faciant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable