LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 1.4.10

lat quintilian phi001 perseus lat2

atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos. At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas; nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable