Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.4.25
lat quintilian phi001 perseus lat2
scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae , Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable