LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 1.5.16

lat quintilian phi001 perseus lat2

absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur; et gladia qui dixerunt, genere exciderunt.

Provenance