Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.5.63
lat quintilian phi001 perseus lat2
sic genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima. nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. sed auctoritatem consuetudo superavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable