Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.6.12
lat quintilian phi001 perseus lat2
sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum; quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable