Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.6.18
lat quintilian phi001 perseus lat2
iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum; nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.