Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 1.7.9
lat quintilian phi001 perseus lat2
est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas: haruspex enim, quia pars eius posterior a spectando est, s litteram tertiae dabit; abstemius, quia ex abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet.