Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 10.1.15
lat quintilian phi001 perseus lat2
sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est. nam omnium, quaecunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable