Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 10.1.33
lat quintilian phi001 perseus lat2
adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet. licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, meminerimus, non athletarum toris, sed militum lacertis opus esse; nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable